라틴어 문장 검색

Post paululum dehinc rursus imperatoris legatio duci adfuit, quae eum admonuit ad eum ingredi et ejus verba intelligere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:4)
- Tankradi hortatu obsidio lentata paululum reparatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 45:3)
Nam ipsum Baldewinum sicut Boemundum post paululum temporis spero me habiturum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 56:6)
Tandem post paululum, fama allata est regem [0629B] adhuc esse incolumen:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:4)
Dehinc post paululum temporis Willhelmus de Sartangis, pro vili injuria et contentione, qua armigesum suum molestavit, occulta infestatione ab eo [0683A] trans eor sagitta confixus exspiravit, et sic Bertiannus praesidium Archas et universa quae de illius erant potestate, solus obtinuit subjugata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:1)
Turci vero filium illius tenentes, post paululum pactum fidei praevaricantes, filium illius se decollare constanter attestati sunt, nisi eis foret auxilio et filios ac filias cum uxoribus et sarcinis suis intra moenia reservaret, propter dubium belli eventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:3)
Poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut appositi pisces et volucres ponderentur, et glires, quorum saepius replicata, non sine taedio praesentium, ut inusitata, laudatur assidue, maxime cum haec eadem numerantes, notarii triginta prope assistant, cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 13:1)
certa est enim ratio, qua debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum sperabo me commode posse conscribere;
(아풀레이우스, 플로리다 16:46)
ac primum prae metu aliquantisper vigilo, dein circa tertiam ferme vigiliam paululum conniveo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:10)
"Mi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:4)
sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem.
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:2)
si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum.
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:3)
forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem, et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque ut paululum adquiescat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, III 5:1)
id est, non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 25:3)
pugillaria nova, nondum etiam cera inlita, accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conlevisse easque tabulas, tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat misisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION